Epistola ad Galatas*

Caput 4: Versus 20

Vellem autem.Sciens Apostolus habere majorem vim sermonem qui ad praesentes fit, cupit apostolicam vocem litteris comprehensam in praesentiam commutare. Scriptura enim divina aedificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem. Magnam si quidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, quae ea pronuntiatione profertur, et distinguitur, quia in hominis corde generata est.
(* Traductions européennes)